Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
10
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.*Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis. 2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,Petrus et Andreas. Apostolorum paria jugaque sociat, etc., usque ad Christus in quem credebat. 3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,Thomas. Abyssus: quia altitudinem divinæ virtutis in resurrectione certa fide penetravit. Vel, Thomas geminus, quod est Græce didymus, propter dubium cor in credendo. 4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.§Et Judas Scariothis. Magnum in nobis exemplum doctrinæ, cum qui omnia noverat non dubitaret proditorem in discipulum eligere, atque apostolum ordinare. Habet enim Christus conscium munditiæ testem, cum suum non dubitet eligere proditorem. 5 Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:**In viam. Post resurrectionem dicit: Docete omnes gentes. Sed hoc ante: quia prius oportet Judæis prædicari, ne causam habeant non recipiendi, quia ad gentes apostolos misit. 6 sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël. 7 Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.††Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum. 8 Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.‡‡Infirmos curate. Ecclesia infirmos statu boni operis confortat, mortuos in peccatis, vel sine fide, suscitat; leprosos erroribus aspersos mundat, dæmones per exorcismos fugat. Gratis accepistis. Ne Judas, qui loculos habebat, de prædicta potestate pecuniam congregare vellet, neguitiam ejus supprimit Dominus, dicens: Gratis accepistis, etc. Damnat etiam hic perfidiam Simoniacæ hæreseos. Dona spiritualia pretio vilescunt. 9 Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:§§Aurum neque argentum. Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non. 10 non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.***Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam. Matthæus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis. 11 In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.†††Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat. 12 Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui. 13 Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. 14 Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.‡‡‡Excutite pulverem de pedibus. Per excussionem pulveris, intelligitur amissio itineris. Excutite pulverem, ad contestationem terreni laboris quem pro eis inaniter susceperant, etc., usque ad per ipsum Salvatorem narrantur abluti. 15 Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati. 16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.§§§Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem. 17 Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: 18 et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.*In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ. 19 Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Voluntatem vestram pro Christo offerte; Christus vero loquetur pro se. 20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. 21 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:Tradet autem frater, etc. Minorem dolorem ingerunt mala quæ ab extraneis: majorem quæ ab illis patimur, de quorum mentibus præsumebamus: quia cum damno corporis, mala nos cruciant amissæ charitatis. 22 et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.§Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. 23 Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.**Cum autem. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis, quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium. 24 Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:††Non est discipulus, etc. Ne indignemini tolerare quod tolero qui Dominus sum, faciens quod volo, et magister docens quod utile scio. 25 sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?‡‡Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas. 26 Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.§§Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur. 27 Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.***Quod dico. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio prædicate. 28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29 Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.†††Super. Loquitur juxta morem Palestinæ, etc., usque ad in toto mundo dicite. Nonne duo passeres? Lucas: Nonne quinque passeres veneunt dipondio Luc. 12.? Nec multum distat, ut duo asse et quinque dipondio. Dipondio enim est ex duobus assibus. Quod autem in numeris est unus, hoc in pondere as: et quod duo, hoc dipondius. Et unus ex illis. Quomodo ergo Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo Luc. 9.? Sed aliud est cura, aliud scientia. 30 Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.‡‡‡Numerati. Hoc est, scientia Dei, etc., usque ad parva otiosaque dicta eum lateant. 31 Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32 Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.§§§Qui confitebitur. Vel confitetur quis Jesum ea fide, quæ per dilectionem operatur: negat qui præceptis Dei non obedit. 33 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.*Qui autem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Confitetur a Filio apud Patrem, qui per Filium habet accessum ad Patrem. 34 Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:Pacem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala. 35 veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:Veni enim. Hic Lucas ait: Erunt quinque in una domo divisi, tres in duo et duo in tres dividentur. Quomodo ergo, etc., usque ad circumcisionem cæterasque carnales observantias. Separare. Id est, privatos carnis affectus exstinguere, quibus ita invicem diliguntur, ut Deo minus serviant. Vel penitus avertantur, non quod non sint honorandi pater et mater, sed post Deum; hic est ordo charitatis. 36 et inimici hominis, domestici ejus. 37 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.§Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum. 38 Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.**Et qui non accipit, etc. Crux duobus modis portatur, etc., usque ad amor Christi ostendatur. Et sequitur me. Aliquis enim carnem macerat pro inani gloria, vel proximo carnaliter compatitur ut culpæ faveat: Hic crucem ferre videtur, sed Dominum non sequitur. 39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.††Qui invenit, etc. Nomine animæ vita præsens designatur. 40 Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.‡‡Qui recipit, etc. Cum ad prædicationem mittit, etc., usque ad debere stipendia accipere. 41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. 42 Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.§§Et quicumque. Qui periculum non suscipientium testimonio excussi pulveris denuntiavit, meritum recipientium ultra speratum commendat. Nota Deum magis ad pium affectum respicere quam ad quantitatem rei exhibitæ. Uni ex minimis. Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo, et judices erunt cum Christo.

<- MATTHEUM 9MATTHEUM 11 ->