Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum*Et agebatur. AMBR. Agebatur in desertum, hoc consilio, ut diabolum provocaret; nam nisi ille certasset, iste mihi non vicisset; mysterio, ut Adam de exsilio liberaret; exemplo, ut ostenderet nobis diabolum ad meliora tendentibus invidere. In desertum. Historialiter: in illo deserto quod est inter Hierusalem et Hiericho, ubi figuraliter dixerat Adam a diabolo victum fuisse. 2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.Esuriit. BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animæ. 3 Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.Si Filius Dei es. AMBR. Noverat Dei Filium venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat, etc., usque ad qui hoc verbo non vescitur, non vivit. 4 Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.§Scriptum est. Docet magis doctrina quam miraculis pugnare, humilitati quam potentia, nihil pro diaboli arbitrio, nec declarandæ virtutis consideratione faciendum. 5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,**Et duxit. Lucas sicut res gesta est exsequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores præsentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sævit. Matthæus non sequitur ordinem historiæ, sed tentationum Adæ. 6 et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.††Tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Mihi traditur. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiæ potestates. 7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.‡‡Tu ergo. BEDA. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum. 8 Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.§§Si Filius Dei. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Mitte te deorsum. Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriæ suæ jactantia valeat dejicere. Mitte. Hæc vox ei convenit qui omnes præcipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit. 9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.***Scriptum est. Quia Scripturarum exemplum prætulerat, Scripturarum vincitur exemplis. Utitur autem diabolus per hæreticos testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat. 10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te:†††Angelis. BEDA. Hæc prophetia non de Christo est, sed de sancto viro. Quæ etiamsi de Christo esset, etiam quod sequitur debuerat meminisse: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem Psal. 90.. Sed de angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione quasi tergiversator tacet. 11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12 Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. 13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.‡‡‡Et consummata. ID. Tribus tentationibus victis, omnem tentationem dicit consummatam, etc., usque ad tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur. 14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.§§§Et fama exiit. Non tantum a præsentibus propter visa miracula honoratur, sed apud absentes fama divulgabatur. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.*Docebat. Post miracula ecce sapientia, qua docet, qua doctrina per miracula præcedentia magnificat. 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.Et surrexit legere. BEDA. Qui non venerat ministrari, sed ministrare, etc., usque ad vel prophetiæ lectionis attestatione corrigeret. 17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: 18 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ. 19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. 20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.§Et cum plicuisset. BEDA. Audientibus illis qui aderant legit, etc., usque ad sed pro capacitate audientium committit doctori dispensandum verbum. 21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. 22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? 23 Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.**Medice. Sicut fabri filium, ita eadem erroris dementia; medicum vocant, sed in errore illorum veritas latet. Vere enim erat filius fabri, qui per ipsum in principio omnia fecit, qui operatur in Spiritu sancto et igni, qui in magna domo hujus mundi facit vasa diversi generis. Est et medicus, quia per ipsum omnia quæ in cœlis et quæ in terra sunt restaurata. Qui de se dicit: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus Matth. 9.. 24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.††Amen dico vobis. BEDA. Non solum Dominus et caput prophetarum, etc., usque ad miracula suæ virtutis avertit. 25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra:‡‡In diebus Eliæ. ID. Quasi dicat: Non est contrarium exemplo prophetarum, etc., usque ad quia nulla erat cognoscendæ divinitatis ubertas. 26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.§§Viduam. ID. Vidua ad quam Elias mittitur, gentium figurat Ecclesiam, etc., usque ad in qua nobis vitæ æternæ præparatur panis. 27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.***Naaman Syrus. ID. Naaman, qui decor interpretatur, populum significat nationum, etc., usque ad quia oportet baptizatos Dominici corporis participatione confirmari. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. 29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.†††Et duxerunt. ID. Pejores Judæi discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur. 30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.‡‡‡Et descendit, etc. ID. Nec indignatione commotus, nec scelere offensus, etc., usque ad nec solvitur lex, si sit renovatio hominis jam labentis. 32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,§§§Et in Synagoga. ID. In Synagoga est homo habens spiritum immundum, quia Spiritum sanctum amiserat. Introierat enim diabolus, unde Christus spiritualiter exierat. 34 dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.*Scio te. Per opera potuit probari Filius Dei. Sed nonne dixit Apostolis: Majora facietis? Solutio, per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: In nomine Jesu, etc. Ipse dicebat: Tibi dixi, etc. 35 Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.Et cum projecisset. BEDA. Curandus permittitur a dæmone in medium projici, ut virtus patefacta plures ad salutem invitet. 36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur. 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.§In domum Simonis. Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quæ quodammodo mater est Ecclesiæ Petro commissæ. Hæc febricitat, quia invidiæ æstibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis æstuatio solet recedere. 39 Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. 40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.**Cum sol autem occidisset. BEDA. Solis occubitus, passio Christi, per quam plures sanantur dæmoniaci, quam ante vivens in carne ægrotos sanaverat, quia in carne vivens paucos Judæorum docuit, post resurrectionem gentibus apparuit. 41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.††Tu es Filius Dei. ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriæ, nunquam crucifixissent Matth. 1.. 42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.‡‡Facta autem die. Mystice: manifesta luce resurrectionis a credentium turmis requiritur: et in gentium deserto inventus, ne abeat, retinetur. 43 Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. 44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.

<- LUCAM 3LUCAM 5 ->