1 Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.[a] 2 Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.[b] 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.[c] 5 At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.[d] 6 Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. 7 Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.[e] 8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.[f] 12 Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.[g] 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.[h] 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.[i] 16 Emendatum ergo illum dimittam.[j] 17 Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18 Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:[k] 19 qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21 At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.[l] 22 Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.[m] 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.[n] 26 Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.[o] 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.[p] 28 Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.[q] 29 Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.[r] 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.[s] 31 Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?[t] 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.[u] 33 Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.[v] 34 Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.[w] 35 Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.[x] 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,[y] 37 et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. 38 Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.[z] 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.[aa] 41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. 42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.[bb] 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.[cc] 44 Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.[dd] 45 Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.[ee] 46 Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. 47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.[ff] 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.[gg] 49 Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:[hh] 51 hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei: 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:[ii] 53 et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.[jj] 54 Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.[kk] 55 Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.[ll] 56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.[mm]
<- LUCAM 22LUCAM 24 ->