Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.[a] 3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo.[b] 4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor: 5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?[c] 9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.[d] 11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:[e] 12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.[f] 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.[g] 14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.[h] 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.[i] 16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.[j] 17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.[k] 18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?[l] 19 Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus.[m] 20 Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem. 21 Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22 Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est: quia dives erat valde.[n] 24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.[o] 26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?[p] 27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29 Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,[q] 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.[r] 31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis:[s] 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.[t] 35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.[u] 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.[v] 40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,[w] 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.[x] 42 Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.[y]

<- LUCAM 17LUCAM 19 ->