1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.[a] 2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.[b] 3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.[c] 4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.[d] 5 Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.[e] 6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.[f] 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:[g] 8 et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?[h] 9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat? 10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.[i] 11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.[j] 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:[k] 13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.[l] 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.[m] 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,[n] 16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.[o] 17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.[p] 20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:[q] 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.[r] 22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.[s] 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:[t] 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.[u] 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.[v] 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis:[w] 27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.[x] 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant:[y] 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.[z] 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.[aa] 32 Memores estote uxoris Lot.[bb] 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.[cc] 34 Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:[dd] 35 duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.[ee] 36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.[ff]
<- LUCAM 16LUCAM 18 ->