1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?[a] 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:[b] 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.[c] 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.[d] 8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?[e] 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. 11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:[f] 12 et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.[g] 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.[h] 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.[i] 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.[j] 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.[k] 17 In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ![l] 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:[m] 19 jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.[n] 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.[o] 21 Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. 22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:[p] 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:[q] 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.[r] 25 Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:[s] 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.[t] 27 Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.[u] 29 At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.[v] 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.[w] 31 At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt: 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
<- LUCAM 14LUCAM 16 ->