12
1 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.*Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.†Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur. 3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis. 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.‡Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.§Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?**Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia. 7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.††Sed et capilli. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniæ quæ numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant. 8 Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:‡‡Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur. 9 qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.§§Ei autem. Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua pœnitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impœnitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit. 11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.***Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates. Terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Nolite solliciti esse. Voluntatem vestram pro Christo offerte. Christus vero loquetur pro se. 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.†††Magister. Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum. 14 At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?‡‡‡Quis me constituit. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor. 15 Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.§§§Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur. 16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:*Dixit autem, etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis. 17 et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?†Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus. 18 Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19 et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.‡Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret. 20 Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?§Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit. 21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.**Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ. 22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.††Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat. 23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?‡‡Considerate. Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione æterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiæ nostræ avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus. 25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?§§Si ergo neque. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quæ operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturæ, quid solliciti estis de cæteris majoribus, id est de animæ conservatione. 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.***Considerate lilia. Aperta comparatio. Lilia non sicut cæteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium cœlestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon. AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeæ naturæ veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Vestiebat sicut unum. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor. 28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei?†††Cras in clibanum. Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. 29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:‡‡‡Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes. 30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.§§§Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis. 31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis. 32 Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.*Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum. 33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.†Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis. 34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.‡Ubi enim thesaurus. Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo præcesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus. 35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,§Sint lumbi, etc., et lucernæ. Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quæ agitis, simplici intentione æternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum præbeatis. 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.**Exspectantibus. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei. Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem lætus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum venerit, etc. 37 Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.††Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.‡‡Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret. 39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.§§Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur. 41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?***Ait autem ei Petrus. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quærit Petrus si illa sublimia instituta cœlestis vitæ, quæ sunt necessaria se præparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant. 42 Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?†††Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves! 43 Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.‡‡‡Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur. 44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.§§§Super omnia quæ possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et cœperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:*Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati. 46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.†Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem. 47 Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis: 48 qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.‡Paucis. Mitissima omnium pœna est eorum qui præter originale nullum insuper addiderunt delictum. AMBR. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur. Omni autem. Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur. 49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?§Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris. 50 Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem:**Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus. 52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres††In domo una. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus præferendus. Etenim naturæ pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum. 53 dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54 Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.‡‡Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum. 55 Et cum austrum flantem, dicitis: Quia æstus erit: et fit. 56 Hypocritæ ! faciem cæli et terræ nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?§§Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum. 57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.***Cum autem vadis. Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam, etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini. 59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.†††Reddas. Reddit semper pœnas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.
<- LUCAM 11LUCAM 13 ->
- a Attendite. Ad hoc fermentum pertinent omnia quæ superius in domo Pharisæi disputavit, unde et Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ I Cor. 5., etc. Attendite a fermento. Pulcher locus tenendæ simplicitatis et æmulandæ fidei, ne more Judæorum aliud promamus affectu, aliud voce simulemus, cum sciamus in die judicii non posse esse latebram fraudis.
- b Neque absconditum quod non sciatur. Ideo ne æmulemini simulatores, quia profecto veniet tempus in die judicii in quo et vestra virtus et illorum hypocrisis omnibus revelabitur, unde sequitur. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. Non solum in futuro omnia patebunt, sed etiam in præsenti tempore in tota Ecclesia per orbem terræ publice prædicabuntur, quæ in tenebris, id est, in umbra pressurarum et carcerum locuti estis, quando actus vestri legentur in excelsis. Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur. AMBR. Quod in tenebris, id est in timore dixistis, dicetur in lumine, id est in fiducia veritatis accepto Spiritu sancto. Et quod in aure, id est secreto locuti, super tecta, id est calcato carnis domicilio prædicabitur.
- c Dico autem vobis. ID. Cum gemina sit causa perfidiæ, etc., usque ad ita fidei fundamentum est fortitudo.
- d Ostendam autem vobis. Quia duo sunt genera persecutorum, unum aperte persequentium, alterum fraudulenter blandientium. Sicut supra contra hypocrisim, ita hic armat contra carnifices. Totus hic locus ad subeundam pro confessione Domini passionem vel contemptu mortis, vel spe præmii, vel mansuros in denuntiatione supplicii instruit.
- e Nonne quinque. AMBR. Quinque passeres, quinque corporis sensus; vel duo secundum Matthæum, corpus et anima, etc., usque ad non dubium fidelium contemplationem apud illum valituram. Veneunt dipondio. Dipondius est pondus ex duobus assibus compositum. Quod autem in numeris est unum, hoc in ponderibus as: quod duo, hoc dipondius est. Et unus ex, etc. Simplicitatis affectum inspiraverat, virtutem mentis erexerat, sola fides nutabat, hanc de vilioribus roborat. Quomodo dicit Apostolus: Nunquid de bobus cura est Deo? I Cor. 9. Sed aliud est cura, aliud est scientia.
- f Sed et capilli. Non actu computationis, sed facultate cognitionis, a similitudine pecuniæ quæ numeratur ut servetur. Ubi magna providentia Dei, quod nec parva nec otiosa dicta eum lateant.
- g Omnis quicunque. Ne quis tempore persecutionis sufficere sibi putaret fidem cordis, dicit: Omnis quicunque confessus fuerit. Confitetur quis Jesum ea charitate quæ per dilectionem operatur, negat qui præceptis non obedit. Filius hominis. Confitetur Filius apud Patrem illum, qui per Filium habet accessum ad Patrem. Negatur a Filio apud Patrem, cui non manifestatur in divinitatis potentia Filius et Pater. Et ne putetur una conditio omnium et eorum qui studio et eorum qui infirmitate vel ignorantia negant, subdit: Et omnis qui dicit verbum in Filio hominis remittetur.
- h Ei autem. Ei etiam qui scandalizatus in infirmitate carnis me purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit, sed qui gratiam Spiritus sancti (qua pœnitentia inspiratur, et ad congregationem reditur) non cognoscens impœnitenti corde permanserit, cum hoc jam non sit humanum sed diabolicum, irremissibile erit.
- i Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates. Terror talium conventuum solet auferre libertatem loquendi. Nolite solliciti esse. Voluntatem vestram pro Christo offerte. Christus vero loquetur pro se.
- j Magister. Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.
- k Quis me constituit. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.
- l Ab omni avaritia. Nemo putaret crimen esse, hæreditatem dividere, fructus in horrea congregare, sed et hoc avaritiam indicat supernus judex, unde et subjungit: hominis cujusdam divitis. Sicut supra contra Pharisæos et hypocritas, ita hic occasione stultæ petitionis contra avaritiam disputat. Non in abundantia. Non in solo pane vivit homo, sed in verbo Dei Deut. 8., nec temporalis vita multitudine divitiarum protenditur.
- m Dixit autem, etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis.
- n Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.
- o Bona mea et dicam. AMBR. Non sunt hominis bona, quæ secum auferre non potest. Sola enim misericordia comes est defunctorum. Requiesce. Ecce cum pesti avaritiæ jungitur pestis desidiæ, ut nec pro temporalibus Deum interpellaret.
- p Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.
- q Et non est in Deum dives. In Deum dives est qui transitoria contemnens pauperibus distribuit, cujus exspectatio Dominus est, cujus substantia, id est conscientiæ possessio qua sustentatur et pascitur, est apud Deum, non in sacculis terræ.
- r Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.
- s Considerate. Sancti merito avibus comparantur, qui nihil in mundo habentes, nec laborantes, sola contemplatione æterna petunt, jam similes angelis. Quanto magis. Si volatilibus non laborantibus, nec communes fructus aliquo sibi dominatu specialius vindicantibus providentia Dei necessaria largitur, verum est causam inopiæ nostræ avaritiam indicare, qui communia quasi propria vindicamus et aliis invidemus.
- t Si ergo neque. Si nec in augmentatione corporis vestri operari potestis, quæ operatio est Deo minima ad comparationem spiritualis creaturæ, quid solliciti estis de cæteris majoribus, id est de animæ conservatione.
- u Considerate lilia. Aperta comparatio. Lilia non sicut cæteri fructus aliquem agricolarum cultum requirunt. Solet etiam per lilium cœlestis beatitudo significari, ad quam nos invitat Dominus. Lilia non silvis sed in hortis nascuntur, sic et nos in hortis virtutum nasci debemus. Nec Salomon. AMBR. Salomon et hic vestitus, et alibi coopertus gloria dicitur, qui infirmitatem corporeæ naturæ veluti quadam virtute mentis adopertam, operum gloria vestiebat. Vestiebat sicut unum. Quæ purpura regum, quæ pictura textricum potest floribus comparari? Ipse color dicitur vestimentum floris, sicut dicitur: Operuit istum rubor.
- v Cras in clibanum. Cras in Scripturis pro futuro ponitur, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30..
- w Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.
- x Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.
- y Nolite timere. Regnum quærite, et de regno ne diffidatis; quia Pater complacita bonitate dabit vobis regnum, non vestris meritis. Pusillus. Vel ob comparationem majoris numeri reproborum, vel potius ob humilitatis devotionem, per quam humilitatem crescit Ecclesia, per quam pervenitur ad regnum.
- z Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.
- aa Ubi enim thesaurus. Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo præcesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus.
- bb Sint lumbi, etc., et lucernæ. Deo non placet unum sine altero cum quis vel bona agit nondum refrenata luxuria, vel caste vivit, non exercens se per bona opera. Et ut ab amore temporalium possitis removeri, et bona quæ agitis, simplici intentione æternorum agatis, cingite lumbos, id est motus carnalium desideriorum refrenate, et habete lucernas ardentes, ut in operatione vestra solo Dei amore ardeatis et aliis exemplum præbeatis.
- cc Exspectantibus. Sive vitatis mala sive facitis bona, nihil mundamini, sed solum adventum Redemptoris exspectetis. Quando revertatur. Ad nuptias Dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum multitudinem sibi copulavit: a quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Unde et bene de exspectantibus subdit: Ut cum venerit, confestim aperiant ei. Non vult aperire judici pulsanti, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit qui judicem lætus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet, unde subditur: Beati servi illi, quos cum venerit, etc.
- dd Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.
- ee Et si venerit in secunda, etc. Vigilias vocat a similitudine excubantium. In nocte hujus mundi semper debemus esse contra hostem solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia custodia pueritiæ est, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexerit, non tamen desperet, sed etiam in juventute vel saltem tandem in senectute resipiscat, quia pius judex moras nostras patienter exspectat. Qui ad excutiendam mentis desidiam exteriorum damnatorum similitudinem inducit, ut per hoc animus ad custodiam sui suscitetur. Unde, Hoc autem scitote quoniam si sciret paterfamilias. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens, pœnitendo occurreret.
- ff Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.
- gg Ait autem ei Petrus. Cum Dominus duo proposuerit, scilicet et se subito venturum, et illos exspectando paratos esse debere, quærit Petrus si illa sublimia instituta cœlestis vitæ, quæ sunt necessaria se præparantibus, ad apostolos solum et similes eorum, an ad omnes salvandos pertineant.
- hh Dixit autem Dominus. Respondens ad interrogata Dominus, primum et secundum judicium cunctis affuturum, et singulos pro meritis vel remunerandos vel damnandos dicit. Deinde, quod maxime quæsierat, supponit scilicet gratiam virtutum quam mundo attulerat, a singulis quantum potest esse sectandam, quod est ibi: Ignem veni mittere in terram. Quis putas esse fidelis dispensator? Quasi dicat: Vobis, qui dispensatores estis instituti, hoc specialius convenit de custodia et præparatione, ut et vos et alios præparetis in adventum judicis, quia pauci sunt qui commissam sibi bene administrant dispensationem. Et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut, etc. Quam rarus est Domino propter Dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed amore Christi pascens, prudens in futuro, sibi providens quem constituit; id est, quam rarus qui sit vocatus a Deo tanquam Aaron, et non magis se ingesserit, et qui non magis se pascat quam oves!
- ii Beatus. Quasi dicat: Pauci sunt fideles. Iste autem qui repertus fuerit fideliter annonam verbi ministrat, et in curam gregis vigilans, æterna beatitudine glorificabitur.
- jj Super omnia quæ possidet. Quanta inter bonos auditores et bonos doctores est distantia meritorum, tanta et præmiorum. Auditores bonos facit discumbere et transiens ministrat, dispensatores constituit super omnia quæ possidet, non ut soli, sed ut præ cæteris habeant æterna, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia.
- kk Quod si dixerit servus. Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur. Et edere. Id est, cunctis sceleribus et illecebris sæculi, quæ mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulæ et ebrietati.
- ll Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.
- mm Paucis. Mitissima omnium pœna est eorum qui præter originale nullum insuper addiderunt delictum. AMBR. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur. Omni autem. Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur.
- nn Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.
- oo Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.
- pp In domo una. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus præferendus. Etenim naturæ pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.
- qq Dicebat autem. Cum apostolos etiam de suo primo adventu informasset, insinuans quid in eo factum sit, et de futuro, qualiter eum exspectare debeant, admonuisset, vertit sermonem ad turbas, in quibus Pharisæi erant, ut Matthæus indicat: Quia nec primum adventum factum credentes, nec secundum recte exspectantes, signum de cœlo quærebant tentantes. Hos ergo arguit, quia si vellent attendere, possent ex verbis prophetarum certum utriusque adventus habere indicium. Cum videritis. Mystice. Nubes ab occasu oriens, carnem Christi a morte resurgentem significat, ex quo tempore imber Evangelicæ prædicationis omnibus terris est infusus. Auster flans ante æstum, leviores tribulationes ante judicium significat. Nimbus venit. Ad litteram manifestus est sensus: Qui ex elementorum immutatione aurarum statum possunt prænoscere, possent etiam tempus utriusque adventus scire, tum ex dictis prophetarum, tum ex magnificentia operum.
- rr Hypocritæ, etc. Et ne aliqui rudes in turba de imperitia sua sibi blandientes se excusarent, dicentes se legem et prophetas ignorare, supponit eos per naturalem rationem posse discernere, vel eum qui opera facit quæ nullus alius fecerat, supra hominem et Deum esse: vel post tot sæculi injustitias, justum Creatoris judicium esse venturum.
- ss Cum autem vadis. Cum in hac vita præparas te ad placatam faciem judicis videndam, quamvis sermo Dei sit contrarius tuæ carni, tamen eo utere sicut custodia data tibi in hoc itinere, ne contemptus te accuset. Cum adversario. Adversarius noster in via est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in præsenti vita, a quo liberatur qui præceptis ejus humiliter subditur: alioquin ex sermonis contemptu reus, in examine judicis tenebitur peccator, quem judex exactori, id est diabolo, tradet; quia permittet ut diabolus animam ejus ad pœnam trahat, et ipse exactor qui pœnam exigit pro reatu quem suggessit, eam retrudet in gehennam. Da operam, etc. Hæc etiam ad calcandas mundi illecebras et ad judicis adventum præstolandum pertinent. Quasi dicat: Quandoquidem constat districtum judicem esse venturum, ergo hic ita vivite, ne in illo judicio damnemini.
- tt Reddas. Reddit semper pœnas pro peccatis patiendo, sed nunquam veniam consequendo.