Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.[a] 2 Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.[b] 3 Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.[c] 4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.[d] 5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6 et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.[e] 8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:[f] 9 et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.[g] 12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.[h] 13 Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.[i] 14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15 Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16 Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.[j] 17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.[k] 18 Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem. 19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit.[l] 20 Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.[m] 21 In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te.[n] 22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis. 24 Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.[o] 25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo?[p] 26 At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27 Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum.[q] 28 Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus?[r] 30 Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit.[s] 32 Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est.[t] 34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.[u] 35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe: et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. 36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? 37 At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter.[v] 38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,[w] 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.[x] 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet.[y] 41 Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,[z] 42 porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.[aa]

<- LUCAM 9LUCAM 11 ->