Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron:*Octava die, etc. Octava dies post dedicationem significat diem Pentecostes, quo Spiritus sanctus advenit Act. 2.. Septem vero a dedicatione dies innuunt septies septem dies, qui fuerunt a resurrectione usque ad Pentecosten, scilicet 49, addito quasi octavo ipso die Pentecostes. Pentecoste quæ contigit die resurrectionis, gerit figuram futuri, et consummationis sæculi præsentis, quia septem volvitur diebus. Oportebat enim ut eadem die adveniret Spiritus, qua resurrexit Christus. Tunc ait vocari Aaron et filios ejus, et majores natu: tunc enim convocatum est Ecclesiæ spectaculum, in qua est Aaron, id est, Christus et filii ejus qui altæ sunt conversationis, et ideo sacerdotii ministri, et majores natu, id est, presbyteri: ex his enim corpus Ecclesiæ consistit. 2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam. AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur. 3 Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum, 4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis. 5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret, 6 ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus.Iste sermo, etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Hoc facite in meam commemorationem Luc. 22.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quæ apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus Exod. 16.. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam cœnam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cœnam et panis fractionem invenimus manifestum. 7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo: cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.§Et immola pro peccato, etc. AUG., quæst. 27 in Levit.. Alia littera, etc., usque ad non est necesse super holocaustum imponi. Offer holocaustum, etc. Non dicit holocaustum consummationis, ut supra, quando oblatum est ut sanctificatione consummaretur, ut sacerdotio fungeretur, quo fungebatur. Notandum sane cum pro populo offeruntur sacrificia et pro peccato sacrificia esse jussa offerri, et holocaustum et sacrificium salutaris. Pro sacerdote vero oblatum fuisse pro peccato, et holocaustum consummationis, non salutaris. Sed consummationis oblatum est, quando sanctificati sunt sacerdotes. Et hæc obtulit Moyses pro Aaron et filiis suis, postea vero Aaron jam sacerdotio fungens præcipitur pro se offerre vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum non consummationis; tunc enim offerebatur ut sanctificatione consummaretur, et sacerdotio fungi posset, quo cum fungebatur, non erat necesse iterum consummare. 8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:**Statimque, etc. ISICH. Qua causa hæc etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quæ supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit. 9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus. 10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi: 11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. 12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt; quæ omnia super altare cremavit igni, 14 lotis aqua prius intestinis et pedibus. 15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,††Et pro peccato, etc. ISICH. Cujus hæc figuram habeant, etc., usque ad et quæ docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Extendens manum, etc. AUG., Quæst. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse. 16 fecit holocaustum, 17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini. 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum. 19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris, 20 posuerunt super pectora: cumque cremati essent adipes super altare, 21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses. 22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.‡‡Sicque completis et cætera. ISICH. Evidenter omnem figuram Ecclesiæ vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant. 23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:§§Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii, etc. ID. Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut præstet benedictionem. Ingressi autem. Præmisit ingressi, et subdit egressi, quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinæ contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in prædicatione offendat. Apparuitque gloria Domini. In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit: Et egressus est ignis a Domino. Unde et Lucas: Apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Omni multitudini, etc. Cui simile Lucas ait: Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est Act. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc. Qui erant super altare. Invenit quia necesse sit prædicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est Deut. 4.. 24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.

<- LEVITICUS 8LEVITICUS 10 ->