Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
27
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium.*Homo qui. ISICH. Plena sunt hæc verba prudentia: quæ oporteat agi, vel minime, superius præcepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque ætatum describit. Animam. ISICH. Aquila et Theodotio, admirabile. Symmachus, si se separaverit. LXX: honorem animæ suæ. A vigesimo. ID. Quando pubes, fortis, etc., usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est Matth. 5.. Siclos. ISICH. Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum I Tim. 5.. 3 Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii: 4 si mulier, triginta. 5 A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos: femina, decem.A quinto. ID. Qui sensatus est, et proficere incœpit, sed conversatione jejunii non potest ornari. Usque. ID. Qui proficere cœpit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes. Masculus dabit viginti siclos. ID. Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses Exod. 34., et Elias III Reg. 19., et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus Matth. 4.. 6 Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli: pro femina, tres. 7 Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem.Femina decem. ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. I Petr. 2.. Quinque. Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina. ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim. Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem. 8 Si pauper fuerit, et æstimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote: et quantum ille æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.§Si pauper. Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si excessit. Stabit. Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum. Quantum ille æstimaverit. Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret. 9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,**Animal. Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus. 10 et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.††Quod. Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem mutare suggerebat. 11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem:‡‡Animal immundum. ISICH. Quæ non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri. Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis. 12 qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium. 13 Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.§§Quintam partem. Mentem, scilicet, quæ regit quinque sensus, sine qua virgines fatuæ ad nuptias non suscipiuntur Matth. 25.. 14 Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur:***Homo si voverit. ISICH. In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi præcipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit. 15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum.†††Sin autem ille, etc. ISICH. Redimere, est per doctrinam et formulam vitæ familiam liberare, et quidquid sanctimoniæ obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et ædificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem. 16 Quod si agrum possessionis suæ voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.‡‡‡Quod si agrum. Id est, Scripturam divinam, cujus vitis Christus, Pater agricola Joan. 14.. In hoc absconditur thesaurus, id est, salutaris prædicatio: in hoc diversa est cujusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere potuit. Si triginta modiis, etc. ID. In triginta modiis hordei Vetus Testamentum. In quinquaginta siclis vel didrachmis juxta LXX spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando hæc regula, vel perfecte danda, vel minuenda sit, per sequentia intellige: Si statim ab anno incipientis jubilæi, etc. 17 Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur.§§§Si statim ab anno. ID. Id est, si gratiæ viam, etc., usque ad offerens sacerdoti, ab ipso possidebitur. 18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum.*Addet quintam partem. Doctrinæ sacerdotis proprium intellectum: doctrina enim et instructione sacerdotis prius gubernamur, sed postea proficere, et intellectum nostrum adjicere debemus. 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit.Sin autem, etc. ID. Ille consecrat agrum et redimit agrum, etc., usque ad ejus enim lucrum est qui continue gubernat. 21 Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. 22 Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino,Et non de possessione. Quia neque de custodia majorum suorum, neque ipsius emptoris fuerat 23 supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino.§Supputabit sacerdos. Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad pœnitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet pœnitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem. Juxta annorum numerum. Ex his scilicet quæ de pœnitentia prædicat Scriptura: ipsa enim æstimatio est jubilæi vel remissionis. Et dabit ille qui voverat eum Domino. Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad pœnitentiam monuit, æstimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad pœnitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse pœnitenti obligatur, ut quod cœpit perficiat. 24 In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.**In jubilæo autem revertetur ad priorem Dominum, etc. Quia non statim, cum pœnitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilæo autem, etc., peracta enim pœnitentia et remissione suscepta, conversationis suæ agrum suscipiet. 25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.††Omnis æstimatio siclo sanctuarii pondera. Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel hæreticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt. Siclus viginti. Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta. 26 Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.‡‡Primogenita quæ. ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6.. 27 Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta æstimationem tuam, et addet quintam partem pretii: si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum.§§Quod si immundum. ISICH. Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur, nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est. Et addet quintam partem pretii. Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinæ intellectum: ipse enim solus in præsenti mundus est. Ideo ait: Addet quintam partem pretii. Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: æstimabit eum sacerdos, sicut supra. 28 Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino:***Omne quod Domino consecratur, sive homo. ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum. ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt. 29 et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur. 30 Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.†††Domini. ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit. 31 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.‡‡‡Si quis. ID. Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, etc., usque ad et poma arborum secundum tempus suum. 32 Omnium decimarum bovis et ovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.§§§Sub pastoris virga. ID. Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur. 33 Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.*Non eligetur nec, etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestræ discretionis. Si quis mutaverit, etc. ISICH. Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium II Tim. 4.. Sanctificabitur Domino, etc. ID. Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernæ conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare. 34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.Hæc sunt præcepta quæ mandavit, etc. ID. Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quæ novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam cœlestemque gerunt.

<- LEVITICUS 26