Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
25
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:*Locutusque est Dominus, etc. Quando ingressi, etc. ISICH. Terra, conversatio bona, de qua dicitur: Spiritus tuus bonus deducet me in terrum, etc. Psal. 142.. 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:Sex annis, etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quæ videntur: septimo autem anno sabbatum erit terræ Domini. Cum enim post præsens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. Seres agrum, etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est. 4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. 5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:Quæ sponte, etc. Eorum scilicet quæ hic facimus, in futuro fructum manducabimus; unde: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit Psal. 127.. 6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:§Sed erunt, etc. Non prohibet Dominum vesci eis quæ sponte sunt, sed reponere in usum proprium. 7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum. 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:**Numerabis quoque. Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem. In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit. 9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.††Mense septimo. Quia quasi septimo mense ætatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Ægyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus. 10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:‡‡Sanctificabisque annum. Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, pacem enim debemus sequi et sanctimoniam Hebr. 12., sine qua nemo videbit Deum. Unusquisque. Patriarcharum et prophetarum est quædam familia hospitalis, cui præest Abraham. Est et alia castitatis, cui præest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui præest Moyses Gen. 18, XXXIX; Num. 12.. 11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis, 12 ob sanctificationem jubilæi: sed statim oblata comedetis. 13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas. 14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,§§Quando vendes, etc. Quisque vendere potest vel emere. Unde Paulus: Omnia vestra sumus sicut et vos nostra I Cor. 3.. Hoc secundum litteram moraliter informat, ut in contractibus proximis compatiamur, ne quis nimium molestus de pauperum necessitatibus negotietur, ne studeat possessiones aliorum acquirere, sed indigentibus commodare, et commodata paulatim de fructibus agrorum recipere. Juxta numerum ISICH.. Id est secundum virtutem cujusque. Anni enim ætatem significant, in qua manifestatur quid possit quisque secundum corpus. 15 et juxta supputationem frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi.***Quanto plures ID.. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum Matth. 13.. 17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester. 18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea: ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,†††Facite præcepta. Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit: Facite præcepta, etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat. Et judicia, etc. ID. Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: præceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit. Quod si dixeritis, etc. ID. Quia per duos annos terram vacare præceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait: Dabo benedictionem meam, etc. Matth. 6.. Et notandum quia cum Christus dicat: Nolite cogitare de crastino, lex jubet ne cogitent de tribus annis. 19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes. 20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras? 21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:‡‡‡Dabo benedictionem. ID. Christum. Unde benediximus vobis in nomine Domini, id est, Christo, qui est nomen Patris. Qui Patrem nobis nominavit, et manifestavit; hic in sexto anno venit, id est, in perfectione, quam significat senarius; et ut hominem reformaret, quem formaverat die sexto, quod ibi sextus dies, hic sextus annus dicitur, quia inter formationem nostram et reformationem multa tempora defluxerunt. 22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera. 23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:§§§Terra quoque. AUG., Quæst. 90 in Lev. Alii codices habent, etc., usque ad quisquis habet, uti debet. 24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur. 25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.*Si attenuatus. ISICH. Quæ sit nostra substantia, etc., usque ad docet quomodo restituat. Potest redimere. ISICH. Secundum illud, etc., usque ad ut quodammodo communis sit. 26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, 27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam. 28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta pœnitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymæ peraguntur: per hæc enim plena remissio acquiritur. 29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.Qui vendiderit domum. ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judæorum, sed Sodomæ et Gomorrhæ. Qui vendiderit domum, etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhærent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. Qui vendiderit domum, etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper pœnitentiam recipiunt, et semper redimuntur. 30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo. 31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur: si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.§Agrorum jure. ISICH. Quia in Evangelio proximi sunt, non legi. Ideo semper possunt redimi, et ex quo Christus venit usque ad secundum adventum per partes redimuntur. LXX: Ad agrum terræ æstimabuntur, de quo scilicet dicitur: Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro, id est Evangelio, in quo thesaurus est mysterium Christi. 32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:**Ædes Levitarum. ORIG., hom. 15 in Lev. Si sacerdotalis fuerit domus vel Levitica, etc., usque ad satisfactionem scilicet desiderii. 33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël. 34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.††Suburbana. ISICH. Alii agri, id est conversationes virtutum, et doctrinæ. Hæ separatæ sunt a civitatibus eorum quæ per ipsos consistunt, et salvantur, et non venduntur, quia gratis accipiuntur, gratis dantur. 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,‡‡Si attenuatus fuerit. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis. 36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. 38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus. 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,§§Si paupertate. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior. 40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te,***Sed quasi mercenarius. Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiæ divinæ frater est. 41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti: non veneant conditione servorum: 43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.†††Ne affligas, etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis Matth. 17.. 44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:‡‡‡Servus et ancilla. ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilæum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui. 45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos:§§§Qui ex his. ISICH. Judæorum cognati hæretici, qui eadem nobiscum prædicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. Hos habebitis. ID. Quos de gentibus aut de Judæis aut de hæreticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinæ pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit. 46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.*Fratres autem. Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis. 47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus:Si invaluerit. ID. Id est, si noviter fidei vestræ conjunctus, Gentilis, vel Judæus, vel hæreticus, virtutibus claruerit, ut possit arguere et exhortari. Si invaluerit, etc. Secundum litteram quantum diligat libertatem ostendit. Ideo enim Isrælitam alienis non permittit servire, sed præcipit redimi. Qui voluerit. Turpe est hominem in fide ab infantia nutritum, talium subire magisterium, qui repente magistri facti sunt, unde Hieronymus: Heri in foro, hodie in altari; heri socius histrionum, hodie consecrator virginum. 48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, 49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,Patruus, etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles prædicatores, filii fratrum discipuli consimilium. Consanguineus. ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit I Tim. 5.. Affinis. ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. Sin autem. ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi præcipit. Et ipse. ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat. 50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.§Supputatis. ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: Hodie salus huic domui facta est. 51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:**Reddet. ID. Secundum ea quæ peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria. 52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, 53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo. 54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis. 55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.

<- LEVITICUS 24LEVITICUS 26 ->