20
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:*Locutus est Dominus, etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc. 2 Hæc loqueris filiis Israël: Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terræ lapidabit eum. 3 Et ego ponam faciem meam contra illum: succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum. 4 Quod si negligens populus terræ, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere:†Quod si negligens, etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint pœnam tam studiose præceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam. Nec voluerit, etc. ISICH. Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhærere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, etc. Psal. 38.. 5 ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. 6 Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.‡Anima quæ declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt. 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester. 8 Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. 9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.§Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est. 10 Si mœchatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et mœchus et adultera.**Si mœchatus quis, etc. AUG., quæst. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. Si mœchatus, etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam. 11 Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos.††Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate. 12 Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. 13 Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos.‡‡Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur. 14 Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.§§Qui supra uxorem, etc. Sævam huic delicto pœnam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus Rom. 8.. 15 Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite.***Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti. 16 Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.†††Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat. 18 Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. 19 Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur.‡‡‡Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit. LXX: Sine filiis morietur, id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit, etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus. 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. 22 Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.§§§Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia. 23 Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas.*Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt. 24 Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.†Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur. 25 Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta. 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.‡Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16.. 27 Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos.
<- LEVITICUS 19LEVITICUS 21 ->
- a Locutus est Dominus, etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc.
- b Quod si negligens, etc. Provocat alios contra illum, et terret, si neglexerint pœnam tam studiose præceptam, Deo ipso irascente et ferente sententiam. Nec voluerit, etc. ISICH. Malum est permittere etiam eos qui foris sunt, fornicari a Deo et adhærere diabolo: sed multo magis de medio populi, hoc est enim totum gregem lupo concedere. Consentientes autem, qui scilicet possunt accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt, non effugient judicium. Ponit Deus faciem super illum, de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, etc. Psal. 38..
- c Anima quæ declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.
- d Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
- e Si mœchatus quis, etc. AUG., quæst. 73 in Lev. Hic aliquid voluit distare, etc., usque ad quam homo homini. Si mœchatus, etc. ISICH. Adulterium corporate malum est, etc., usque ad qui ei commisit hanc curam.
- f Qui dormierit, etc. Hæc superius dicta et exposita sunt, ubi dictum est: Non revelabis turpitudinem patris tui, etc. Sed hic aperte tan git eum qui idem quod proximus agit, nec peccati societate erubescens, prodit; in quo mortis pœnam legislator sanxit. Novercæ autem virum conjunxit, quia quod in patrem a filio delinquitur, hoc in filium a patre committitur, et similis utrobique impietas. ORIG., ubi supra. Supra dictum est, etc., usque ad non solum pro qualitate, sed etiam pro quantitate.
- g Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.
- h Qui supra uxorem, etc. Sævam huic delicto pœnam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus Rom. 8..
- i Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.
- j Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat.
- k Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit. LXX: Sine filiis morietur, id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit, etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.
- l Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.
- m Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.
- n Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.
- o Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..