10
1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum: quod eis præceptum non erat.*Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit. 2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron. 4 Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.†Vocatis autem Moysi, Misæle et Elisaphan. Misæl, Dei attrectatio. Elisaphan, sive Elzaphan, Dei illuminatio, vel Dei speculum. His jure præcipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium: unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii hæreticos vere mortuos a castris Ecclesiæ detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei, id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei. Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus Joan. 20., potest ignem alienæ doctrinæ auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicæ sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum, id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron hæc faciunt. Aaron, id est David, per quem prophetiæ intelliguntur, quæ Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiæ Evangelium est; quæ enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis prædicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum II Joan.. 5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum. 6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus: Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem cœtum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit:‡Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus. 7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi. 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras:§Vinum et omne quod inebriare. ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod, etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis. AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum. 10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum;**Ut habeatis scientiam discernendi. AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est? 11 doceatisque filios Israël omnia legitima mea quæ locutus est Dominus ad eos per manum Moysi. 12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.††Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem. 13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi. 14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël:‡‡Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari. 15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. 16 Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait:§§Inter hæc. ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hæc hircum, scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum præceptum est mihi, id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato. 17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini, 18 præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? 19 Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri?***Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15.. 20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
<- LEVITICUS 9LEVITICUS 11 ->
- a Arreptisque Nadab. AUG. quæst. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. Arreptisque, etc. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.
- b Vocatis autem Moysi, Misæle et Elisaphan. Misæl, Dei attrectatio. Elisaphan, sive Elzaphan, Dei illuminatio, vel Dei speculum. His jure præcipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat Evangelium: unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii hæreticos vere mortuos a castris Ecclesiæ detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus attrectatio Dei, id est Misadai; Elisaphan interpretatur specula Dei mei. Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: Deus meus et Dominus meus Joan. 20., potest ignem alienæ doctrinæ auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicæ sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, extra tabernaculum, id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron hæc faciunt. Aaron, id est David, per quem prophetiæ intelliguntur, quæ Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiæ Evangelium est; quæ enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis prædicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum II Joan..
- c Capita, etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, præcipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; hæc non est auferenda, nec divisio personarum in Christo prædicanda, sed duarum substantiarum una persona. Capita vestra, etc. AUG., quæst. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: Fratres vestri et omnis domus Isræl plangant incendium. ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: Unctio ejus docet vos de omnibus.
- d Vinum et omne quod inebriare. ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod, etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis. AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum.
- e Ut habeatis scientiam discernendi. AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?
- f Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.
- g Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.
- h Inter hæc. ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hæc hircum, scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum præceptum est mihi, id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato.
- i Respondit Aaron, etc. In persona Ecclesiæ, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro pœnitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis hæc Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. Respondit Aaron, etc. Si hodie obtulerunt quæ pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. Hodie. Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo Joan. 15..