Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

INCIPIT EPISTULA IUDÆ

1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.*Argumentum Judas apostolus fratres de corruptoribus viæ veritatis ita informat, ut illicitum esse dissertet de sub jugo semel erutos servitutis denuo operam suam officiis navare servilibus. Consolatis et vocatis. Vocat, conservat, diligit filios, et membra Dei facit Jesus Dominus noster. 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.Misericordia vobis. Si Deus cœpit misereri vobis condonando delicta, impleat misericordiam, per ampla bona ducendo ad æterna. Si est reconciliatus inimicis, æternam pacem det factis amicis, in qua in nullo ab eo dissentiatis. 3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei.Charissimi. Ego qui vestræ saluti volo providere, habui necesse, propter pseudo qui vobis se ingerunt, scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi, id est de fide quæ est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quæ per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis, id est omnia quæ pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis. 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.§Gratiam transferentes. Duritiam et districtionem legis: quæ dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per pœnitentiam, et eleemosynæ fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari. 5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit:**Omnia. Arcana fidei, et non habetis opus, recentia quasi sanctiora a novis audire magistris, id est: Perfecte scitis omnia quæ scienda sunt de fide, et ideo non est opus ut audiatis illos. Quoniam Jesus. Confutatis hæreticis, deinde ut revocat eos qui crediderant malignis et impiis, ostendit quanta sit magnitudo Domini quem negant, ostendens quod ipse est qui eduxit populum Isræl ex Ægypto. 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit.††Angelos vero. Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet. Non servaverunt suum principatum. Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiæ, in qua renati sunt, vel sedes regni cœlestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit. Vinculis æternis. Id est superbia et corde impœnitenti. Vel sententia divina quæ eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt. 7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.‡‡Sicut Sodoma. Dederat exemplum damnationis eorum qui solum dominatorem negant: commemorato interitu infidelis populi vel angelorum erigentium se contra Deum, dat etiam exemplum pœnæ illorum qui Domini gratiam transferunt in luxuriam, commemorans incendium Sodomorum. 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.§§Dominationem autem spernunt. In minoribus peccatis, majestatem blasphemantes: in criminalibus, nolendo humiliter confiteri et pœnitere: nullum habentes timorem, nec fidem venturi judicis. 9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus.***Cum Michæl, etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, disputans cum Pharaone, altercaretur, id est signa faceret alterna contra signa magorum, de corpore Moysi, id est populo Isræl, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, non est ausus inferre pœnam blasphemiæ hujus sæculi, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus. 10 Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant: quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !†††Væ illis, etc. Quia per omnia hæretici monstrati sunt a verbo veritatis cecidisse, ostendit eos diversis malis subjectos. BEDA. In viam Cain abeunt, qui propter invidiam, etc., usque ad veritatem quam noverunt impugnant. 12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ,‡‡‡Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati. 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum.§§§Sidera. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebræ reservantur. Sidera. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitæ perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebræ inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur. 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis*Prophetavit. Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim præscripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum. Enoch. In stirpe Cain, Enoch, qui dedicatio interpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quæ ante est, seipsos ædificando dedicant: electi vero ædificationis suæ dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant. Ecce venit Dominus. BEDA. Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere. 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa.Hi sunt. Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident. 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.Spiritum non habentes. Quia Spiritum sanctum (quo congregatur Ecclesia spiritualis efficitur) non habent, ideo animales, inscii, non providentes, ideo defluunt, quia coagulum charitatis non habent. 20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,§Superædificantes vosmetipsos, etc. Ædificantes vos ipsos in bonis operibus super fundamentum fidei, ut lapides vivi ponamini in domo Dei. In Spiritu sancto orantes. Ut de vestris viribus non præsumatis, sed divinæ tuitionis adjutorio speretis, non per vos salvari putantes, sed adventum Spiritus sancti in vos petite, quo inspirati ardentius oretis ne cum his qui Spiritum non habent, ab Ecclesia segregemini. 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et hos quidem arguite judicatos: 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam.**Illos vero salvate. Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. In timore. BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Odientes eam. Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.