1 Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.*Jericho autem, etc. ISID., in Jos., cap. 7. Jericho luna interpetratur, etc., usque ad id est, extra Ecclesiam nemo salvatur. 2 Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. 4 Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. 5 Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. 6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. 7 Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. 8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,†Cumque Josue. ADAMAN., hom. 5 in Jos. Jericho tubis sacerdotum subruitur, etc., usque ad et philosophorum dogmata. 9 omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10 Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. 11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. 12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. 14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. 15 Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. 16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem. 17 Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino: sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus.‡Sitque civitas ADAM., hom. 7. Custodite vos ab anathemate, etc., usque ad et populum Dei vinci faciunt. 18 Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. 19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. 20 Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem,§Igitur. ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit. 21 et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. 23 Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.**Ingressique juvenes eduxerunt ADAM. Rahab meretricem, et omnem domum patris ejus vivificavit Jesus, etc., usque ad et qui erant primi facti sunt novissimi. 24 Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. 25 Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: 26 Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. 27 Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
<- IOSUE 5IOSUE 7 ->