24
1 Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini, 2 et ad populum sic locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis. 3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,*Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ. 4 et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum. 5 Misique Moysen et Aaron, et percussi Ægyptum multis signis atque portentis. 6 Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. 7 Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: 8 et introduxi vos in terram Amorrhæi, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. 9 Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: 10 et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. 11 Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhæus et Pherezæus, et Chananæus, et Hethæus, et Gergezæus, et Hevæus, et Jebusæus: et tradidi illos in manus vestras.†Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio. 12 Misique ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhæorum, non in gladio nec in arcu tuo.‡Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi. 13 Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non ædificastis, ut habitaretis in eis: vineas, et oliveta, quæ non plantastis. 14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Ægypto, ac servite Domino. 15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. 16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. 17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. 18 Et ejecit universas gentes, Amorrhæum habitatorem terræ quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. 19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.§Non poteritis. AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis. 20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis præstiterit bona. 21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. 22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. 23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.**Auferte. AUG., quæst. 29 in Jos. Quid est quod ait, etc., usque ad: facie ad faciem cognoscamus eum I Cor. 13.. AUG., quæst. 30 in Jos. Et disposuit Jesus testamentum, etc. Hæc verba qui altius perscrutantur, etc., usque ad: sed omnes me dereliquerunt, quod non illis imputetur II Tim. 4.. 24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. 25 Percussit ergo Josue in die illo fœdus, et proposuit populo præcepta atque judicia in Sichem. 26 Scripsit quoque omnia verba hæc in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quæ erat in sanctuario Domini: 27 et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. 28 Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29 Et post hæc mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: 30 sepelieruntque eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare, quæ est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas. 31 Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. 32 Ossa quoque Joseph, quæ tulerant filii Israël de Ægypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. 33 Eleazar quoque filius Aaron mortuus est: et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quæ data est ei in monte Ephraim.
<- IOSUE 23
- a Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.
- b Pugnaverunt. AUG., quæst. 26 in Jos. Clausis portis se murorum ambitu tuebantur, etc., usque ad armata defensio.
- c Crabrones. AUG., quæst 27. LXX: Vespas. Id est forte translative acerrimos timoris aculeos, quibus quodammodo timoribus pungebantur fugerent, aut æreos occultos spiritus, quod in Psalmis dicitur, per angelos malos, nisi quis dicat, non omnia quæ facta sunt esse scripta, et velit veras vespas intelligi.
- d Non poteritis. AUG., quæst. 28 in Jos. Non poteritis servire Domino, etc., usque ad et postea superabundaret gratia per Jesum Christum, qui est finis legis.
- e Auferte. AUG., quæst. 29 in Jos. Quid est quod ait, etc., usque ad: facie ad faciem cognoscamus eum I Cor. 13.. AUG., quæst. 30 in Jos. Et disposuit Jesus testamentum, etc. Hæc verba qui altius perscrutantur, etc., usque ad: sed omnes me dereliquerunt, quod non illis imputetur II Tim. 4..