1 Et respondens Job, ait:[a] 2 [Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. 3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.[b] 4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?[c] 5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.[d] 6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.[e] 7 Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.[f] 8 Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.[g] 9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.[h] 10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.[i] 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.[j] 12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?[k] 13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.[l] 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?[m] 15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.[n] 16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.[o] 17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.[p] 18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.[q] 19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.[r] 20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.[s] 21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.[t] 22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.[u] 23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.[v] 24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?[w] 25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.[x] 26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.[y] 27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.[z] 28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.[aa] 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?[bb] 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,[cc] 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.[dd] 32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.[ee] 33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.[ff] 34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.[gg] 35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.][hh]
<- JOB 8JOB 10 ->