Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:[a] 2 [Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?[b] 3 Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est?[c] 4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:[d] 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; 6 si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,[e] 7 in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.[f] 8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam[g] 9 (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),[h] 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.[i] 11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?[j] 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.[k] 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.[l] 15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.[m] 16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.[n] 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.[o] 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. 19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. 20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,[p] 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.[q] 22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.][r]

<- JOB 7JOB 9 ->