Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.[a] 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui,[b] 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.[c] 4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.[d] 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.[e] 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.[f] 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.[g] 8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.[h] 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.[i] 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.[j] 11 Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?[k] 13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo: 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.[l] 16 Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei.[m] 17 Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum?[n] 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum.[o] 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?[p] 20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?[q] 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.][r]

<- JOB 6JOB 8 ->