Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ![a] 3 Quasi arena maris hæc gravior appareret; unde et verba mea dolore sunt plena:[b] 4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me.[c] 5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?[d] 6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?[e] 7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.[f] 8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus? 9 et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me?[g] 10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.[h] 11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?[i] 12 Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est. 13 Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.[j] 14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.[k] 15 Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. 16 Qui timent pruinam, irruet super eos nix. 17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.[l] 18 Involutæ sunt semitæ gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt.[m] 19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.[n] 20 Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.[o] 21 Nunc venistis; et modo videntes plagam meam, timetis.[p] 22 Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?[q] 23 vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? 24 Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me.[r] 25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?[s] 26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.[t] 27 Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.[u] 28 Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.[v] 29 Respondete, obsecro, absque contentione; et loquentes id quod justum est, judicate.[w] 30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.][x]

<- JOB 5JOB 7 ->