Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.[a] 2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. 3 Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.[b] 4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.[c] 5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.[d] 6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.[e] 7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.[f] 8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:[g] 9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero;[h] 10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa;[i] 11 qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate;[j] 12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant;[k] 13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.[l] 14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.[m] 15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.[n] 16 Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. 17 Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:[o] 18 quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt.[p] 19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.[q] 20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.[r] 21 A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.[s] 22 In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.[t] 23 Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.[u] 24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.[v] 25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.[w] 26 Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.[x] 27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.][y]

<- JOB 4JOB 6 ->