1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2 [Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?[a] 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;[b] 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.[c] 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt?[d] 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,[e] 9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos.[f] 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.[g] 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.[h] 13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,[i] 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt;[j] 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.[k] 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur? aut factore suo purior erit vir?[l] 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem; 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? 20 De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt.[m] 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.]
<- JOB 3JOB 5 ->