Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:[a] 2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:[b] 3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.[c] 4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:[d] 5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.[e] 6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:[f] 7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:[g] 8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.[h] 9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.[i] 10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.[j] 11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.[k] 12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.[l] 13 Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.[m] 14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.[n] 15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.[o] 16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.[p] 17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.[q] 18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.[r] 19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.[s] 20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.[t] 21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.[u] 22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide.[v] 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.[w] 24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.[x] 25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.[y] 26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.[z] 27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.[aa] 28 Mœrens incedebam sine furore; consurgens, in turba clamabam.[bb] 29 Frater fui draconum, et socius struthionum.[cc] 30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.[dd] 31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.][ee]

<- JOB 29JOB 31 ->