1 Post hæc aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,[a] 2 et locutus est: 3 [Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo.[b] 4 Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.[c] 5 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.[d] 6 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.[e] 7 Sit nox illa solitaria, nec laude digna.[f] 8 Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.[g] 9 Obtenebrentur stellæ caligine ejus; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ.[h] 10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.[i] 11 Quare non in vulva mortuus sum? egressus ex utero non statim perii?[j] 12 Quare exceptus genibus? cur lactatus uberibus? 13 Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem[k] 14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines; 15 aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento;[l] 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.[m] 17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.[n] 18 Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.[o] 19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.[p] 20 Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt:[q] 21 qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum;[r] 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum?[s] 23 viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris?[t] 24 Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus:[u] 25 quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.[v] 26 Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.][w]
<- JOB 2JOB 4 ->