1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:[a] 2 [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me?[b] 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:[c] 4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:[d] 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: 6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei:[e] 7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.[f] 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.[g] 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.[h] 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.[i] 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi:[j] 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.[k] 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum.[l] 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.[m] 15 Oculus fui cæco, et pes claudo.[n] 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.[o] 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam.[p] 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.[q] 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.[r] 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.[s] 21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.[t] 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.[u] 23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.[v] 24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram.[w] 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.][x]
<- JOB 28JOB 30 ->