Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
26
1 Respondens autem Job dixit:*Respondens autem Job. Finitis amicorum verbis, jam in extremis Job, contra eos acutius surgit, ut mos est peritis, in conclusione fortiora servare. Ibid. Cujus adjutor? Nunquid imbecillis. Adjuvare imbecillem charitatis est; adjuvare potentem velle, elationis est. Et est sensus: dum eum juvare intendis, sub cujus magnitudine succumbis: quod impendis solatium de ostentatione est, non de pietate. 2 [Cujus adjutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? 3 Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam.Cui dedisti. Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam, etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam. Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur: 4 Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum?Quem docere. Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam. Spiramentum. AUG. Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum. Nonne eum qui. Ibid. Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Postquam repressit tumorem sapientiæ, etc., usque ad quo in altum se erigit. 5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.§Et qui habitant cum. Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratæ celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinæ iræ non absconditur. 6 Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.**Nudus est infernus. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat. 7 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.††Qui extendit. Ibid. Aquilonis nomine diabolus appellatur, qui ut corporis frigore gentium corda constringeret, dixit: Sedebo in monte testamenti in latere aquilonis. Qui super vacuum extenditur, quia illa corda possidet quæ divini amoris gratia non possidentur. Et appendit terram. Ibid. Terræ nomine Ecclesia designatur, etc., usque ad Omnes gentes velut nihilum et inane reputatæ sunt. 8 Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.‡‡Qui ligat. Ibid. Initia nascentis Ecclesiæ narrat dicens, etc., usque ad de immensitate ejus auditores opprimerent. 9 Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.§§Qui tenet vultum. In vultu cognitio demonstratur. Solii ergo ejus vultus tenetur, quia a nobis in hac vita regni ejus gloria non cognoscitur. Super quod expandi nebula dicitur, quia sicut est, illa cœlestis gloria non videtur. Vultum solii. Solium est majestas ejus, vel angeli, qui modo non plene possunt congnosci; vel nos ipsi, quorum vultus, id est scientia, progredi prohibetur ad altiora: super quos nebula, in quibus occulta exerit judicia, unde subdit: 10 Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.***Terminum circumdedit aquis. Quia humani generis scientiam moderatur, ut quousque vicissitudines alternantium temporum transeunt, perfecte ad cognitionem claritatis intimæ non pertingant. 11 Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.†††Columnæ. GREG. MAG. Columnas cœli sanctos angelos, vel summos Ecclesiæ prædicatores appellat. 12 In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.‡‡‡In fortitudine. Ibid. Quia incarnato Domino discordantia in Ecclesia corda concorditer credunt. Et prudentia ejus. Prudentia, non virtute percussus est antiquus hostis, quia dum audacter olim Christum, in quo sibi nihil competebat, appetiit, jure hominem, quem et juste tenebat, amisit. Sed Domino occiso, quæ prædicatoris gloria sit secutura, sequitur: 13 Spiritus ejus ornavit cælos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.§§§Spiritus ejus ornavit cœlos. Quia prædicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent. Et obstetricante manu ejus. Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum. 14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?]*Et ecce hæc ex parte dicta sunt viarum. Ibid. Viarum nomine, etc., usque ad velut tenuis gutta superni liquoris ad nos emanat. Et cum vix parvam. Ac si dicat: Si humilitatis illius admiranda vix ferimus, terribilem adventum majestatis ejus qua virtute tolerabimus?

<- JOB 25JOB 27 ->