1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:[a] 2 [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.[b] 3 Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?[c] 4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?[d] 5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:[e] 6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?][f]
<- JOB 24JOB 26 ->