Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.[a] 2 Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos.[b] 3 Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.[c] 4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.[d] 5 Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.[e] 6 Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.[f] 7 Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:[g] 8 quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. 9 Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.[h] 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.[i] 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.[j] 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.[k] 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.[l] 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.[m] 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.[n] 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant.[o] 18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.[p] 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.[q] 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.[r] 21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.[s] 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.[t] 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.[u] 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.[v] 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?][w]

<- JOB 23JOB 25 ->