1 Respondens autem Job, ait:[a] 2 [Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.[b] 3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?[c] 4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:[d] 5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.[e] 6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.[f] 7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.[g] 8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.[h] 9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. 10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.[i] 11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.[j] 12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.[k] 13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.[l] 14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.[m] 15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.[n] 16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.[o] 17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.][p]
<- JOB 22JOB 24 ->