1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam. 3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. 4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?[a] 5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.[b] 6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.[c] 7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?[d] 8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.[e] 9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.[f] 10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo. 11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.[g] 12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.[h] 13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.[i] 14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.[j] 15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?[k] 16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.[l] 17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?[m] 18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.[n] 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.[o] 20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.[p] 21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?[q] 22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?[r] 23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:[s] 24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:[t] 25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus: 26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.[u] 27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.[v] 28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? 29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:[w] 30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. 31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?[x] 32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.[y] 33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.[z] 34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?][aa]
<- JOB 20JOB 22 ->