1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:[a] 2 [Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.[b] 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,[c] 5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.[d] 6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,[e] 7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?[f] 8 Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.[g] 9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.[h] 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.[i] 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.[j] 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.[k] 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.[l] 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.[m] 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)[n] 18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.[o] 19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.[p] 20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.[q] 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.[r] 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.[s] 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.[t] 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.[u] 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.[v] 26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.[w] 27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.[x] 28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.[y] 29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.][z]
<- JOB 19JOB 21 ->