18
1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit: 2 [Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.*Usque ad quem finem verba jactabitis. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat. 3 Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis?†Quare reputati sumus. Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit. 4 Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?‡Quid perdis animam tuam. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit: 5 Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus?§Nonne lux impii exstinguetur. Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem præsentis vitæ dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivæ vitæ prosperitas, cum ipsa terminatur. Nec splendebit flamma ignis ejus. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quæ de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur. 6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quæ super eum est extinguetur.**Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident. 7 Arctabuntur gressus virtutis ejus, et præcipitabit eum consilium suum.††Arctabuntur gressus virtutis, etc. Quia vires malitiæ ejus, quas nunc exercet, postmodum pœna constringet. Et præcipitabit eum. Habet nunc consilium iniquus præsentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit. 8 Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.‡‡Immisit enim in rete. Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Et in maculis ejus ambulat. Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur. 9 Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.§§Tenebitur planta illius, etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et exardescet contra eum. Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias æstuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur. 10 Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.***Abscondita est in terra. Ibid. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpæ laqueo pedem ponat. Et decipula illius. Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quæ agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac lætis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquæ cogitationis. 11 Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.†††Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit. 12 Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.‡‡‡Attenuetur fame. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius. Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit. 13 Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors.§§§Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset 14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.*Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur. 15 Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.†Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit: 16 Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus.‡Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur. 17 Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.§Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur. 18 Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.**Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi. 19 Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.††Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit: 20 In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.‡‡In die ejus stupebunt. Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quæ vincunt. Et primos invadet horror, id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24., non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne. 21 Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.]§§Hæc sunt ergo tabernacula. De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.
<- JOB 17JOB 19 ->
- a Usque ad quem finem verba jactabitis. GREG., in Job, l. 14. Beatum Job in superbiam astruit erupisse, quem fatetur verba jactare. Intellige prius. Signat quanta elatione tumuerat, qui Job loqui quod non intelligeret, putabat.
- b Quare reputati sumus. Humanæ mentis est proprium, hoc sibi fieri suspicari, quod facit. Arbitratur enim se despici, qui bonos despicere consuevit: et ex suspicione contemptus ad indignationem prosilit, et contumelias ingerit.
- c Quid perdis animam tuam. Reprobi zelum rectitudinis, vel spiritualem gratiam sanctæ prædicationis, insaniam furoris æstimant: quo perire fidelium animas arbitrantur. Nunquid propter te derelinquetur terra. Ecclesia dicit, etc., usque ad unde iste flagellis Job insultat, unde subdit:
- d Nonne lux impii exstinguetur. Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem præsentis vitæ dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivæ vitæ prosperitas, cum ipsa terminatur. Nec splendebit flamma ignis ejus. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quæ de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.
- e Lux obtenebrescet in tabernaculo. Aliquando tristitiam tenebras, lucem gaudium accipimus. Lux ergo in tabernaculo impii tenebrescit, quia in ejus conscientia gaudium quod de temporalibus fuerat, deficit. Et lucerna quæ super eum est exstinguetur. Lucerna lumen in testa est, etc., usque ad quia iniquorum mentem terrena gaudia possident.
- f Arctabuntur gressus virtutis, etc. Quia vires malitiæ ejus, quas nunc exercet, postmodum pœna constringet. Et præcipitabit eum. Habet nunc consilium iniquus præsentia appetere, etc., usque ad quod exprimit cum subjungit.
- g Immisit enim in rete. Ibid. Qui pedes in rete mittit, non cum voluerit, ejicit. Sic qui in peccatis se dejicit, non mox cum voluerit, surgit. Et in maculis ejus ambulat. Ibid. Qui in maculis retis ambulat, gressus suos ambulando implicat: et cum se expedire ad ambulandum nititur, ne ambulet obligatur.
- h Tenebitur planta illius, etc. Quia videlicet stringetur finis in peccato. Et exardescet contra eum. Quia quo se malis obligatum pensat, eo de suo reditu desperat; et ipsa desperatione acrius ad hujus mundi concupiscentias æstuat. In ejus animo contra eum sitis exardescit, quia qui perverse egit, ut perversius agat accenditur.
- i Abscondita est in terra. Ibid. In terra pedica absconditur, cum culpa sub terrenis commodis occultatur, quatenus homo videat, quid concupiscere valeat, et tamen nequaquam videat, in quo culpæ laqueo pedem ponat. Et decipula illius. Intuetur enim hostis mores cujusque cui vitio sint propinqui, et illa opponit ante faciem, ad quæ agnoscit facilius inclinari mentem, ut blandis ac lætis moribus luxuriam, asperis mentibus iram et superbiam. Ibi ergo decipulam ponit, ubi esse semitam mentis conspicit: quia illic periculum deceptionis inserit, ubi viam esse invenerit propinquæ cogitationis.
- j Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.
- k Attenuetur fame. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius. Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.
- l Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset
- m Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.
- n Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:
- o Deorsum radices ejus siccentur. Per radices, cogitationes accipimus, etc., usque ad quia omnis ejus operatio superno judicio quasi nihilum deputatur.
- p Memoria pereat. Ibid. Memoriam suam iniquus in terra statuere conatur, cum gloriam laudis suæ extendere nititur. Et nomen suum in plateis celebrari gaudet, cum longe lateque operationem suæ iniquitatis extendit. GREG. Caput iniquorum diabolus est: ipse quippe in ultimis temporibus illud vas perditionis ingressus, quod Antichristus vocabitur, qui nomen suum longe lateque diffundere conabitur.
- q Expellet eum de luce. De luce ad tenebras ducitur, cum de honore vitæ præsentis ad supplicia æterna damnatur. Sic de unoquoque iniquo loquitur, ut ad caput, id est diabolum vertatur, qui in Antichristo nomen extendet, quod nunc mali imitantur. Et de orbe transferet, etc. Cum superno apparente judice de hoc mundo ad pœnas transfertur, quæ omnia et de capite malorum Antichristo possunt accipi.
- r Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:
- s In die ejus stupebunt. Quia tanta tunc signa demonstraturus, etc., usque ad metuunt tormenta quæ vincunt. Et primos invadet horror, id est, corda electorum pavore ferientur: unde scriptum est.: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24., non quidem casuri, sed trepidaturi ex carne.
- t Hæc sunt ergo tabernacula. De hoc illud retulit quod dixerat, etc., usque ad quod sanctum Job credebant pro iniquitate percussum.