1 [Spiritus meus attenuabitur; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.[a] 2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.[b] 3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.[c] 4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.[d] 5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.[e] 6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.[f] 7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.[g] 8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.[h] 9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.[i] 10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.[j] 11 Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.[k] 12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.[l] 13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.[m] 14 Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.[n] 15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?[o] 16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?][p]
<- JOB 16JOB 18 ->