Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.[a] 3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?[b] 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:[c] 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos;[d] 6 roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.[e] 7 Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 8 Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.[f] 9 Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.[g] 10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.[h] 11 Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.[i] 12 Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.[j] 13 Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.[k] 14 Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.[l] 15 Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.[m] 16 Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.[n] 17 Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.[o] 18 Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.[p] 19 Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:[q] 20 ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.[r] 21 Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:[s] 22 atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.[t] 23 Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.][u]

<- JOB 15JOB 17 ->