Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2 [Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?[a] 3 Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.[b] 4 Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.[c] 5 Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.[d] 6 Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi.[e] 7 Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?[f] 8 numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? 9 Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?[g] 10 Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.[h] 11 Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.[i] 12 Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? 13 Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?[j] 14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?[k] 15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.[l] 16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?[m] 17 Ostendam tibi: audi me: quod vidi, narrabo tibi.[n] 18 Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:[o] 19 quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. 20 Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.[p] 21 Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.[q] 22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.[r] 23 Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.[s] 24 Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.[t] 25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.[u] 26 Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.[v] 27 Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.[w] 28 Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.[x] 29 Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.[y] 30 Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.[z] 31 Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.[aa] 32 Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.[bb] 33 Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.[cc] 34 Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.[dd] 35 Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.][ee]

<- JOB 14JOB 16 ->