Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.[a] 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.[b] 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?[c] 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?[d] 5 Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.[e] 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.[f] 7 Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.[g] 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,[h] 9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.[i] 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?[j] 11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:[k] 12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.[l] 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?[m] 14 Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.[n] 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.[o] 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.[p] 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.[q] 18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:[r] 19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.[s] 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.[t] 21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.[u] 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.][v]

<- JOB 13JOB 15 ->