1 [Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.[a] 2 Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum.[b] 3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio:[c] 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.[d] 5 Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.[e] 6 Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.[f] 7 Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? 8 numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? 9 aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?[g] 10 Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.[h] 11 Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.[i] 12 Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.[j] 13 Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.[k] 14 Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis?[l] 15 Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.[m] 16 Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.[n] 17 Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.[o] 18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.[p] 19 Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?[q] 20 Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:[r] 21 manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.[s] 22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.[t] 23 Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi.[u] 24 Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?[v] 25 Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris:[w] 26 scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.[x] 27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:[y] 28 qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.][z]
<- JOB 12JOB 14 ->