1 Respondens autem Job, dixit:[a] 2 [Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?[b] 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?[c] 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas.[d] 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.[e] 6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.[f] 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.[g] 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.[h] 11 Nonne auris verba dijudicat? et fauces comedentis, saporem?[i] 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.[j] 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.[k] 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.[l] 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.[m] 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.[n] 18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.[o] 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat:[p] 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.[q] 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.[r] 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.[s] 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.[t] 24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:[u] 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.][v]
<- JOB 11JOB 13 ->