Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: 2 [Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?[a] 3 Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?[b] 4 Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.[c] 5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,[d] 6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ![e] 7 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?[f] 8 Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?[g] 9 Longior terra mensura ejus, et latior mari.[h] 10 Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?[i] 11 Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?[j] 12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.[k] 13 Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.[l] 14 Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,[m] 15 tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.[n] 16 Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.[o] 17 Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.[p] 18 Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.[q] 19 Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.[r] 20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.][s]

<- JOB 10JOB 12 ->