Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.[a] 2 Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices.[b] 3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?[c] 4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?[d] 5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,[e] 6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,[f] 7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?[g] 8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?[h] 9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.[i] 10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?[j] 11 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.[k] 12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.[l] 13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.[m] 14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?[n] 15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. 16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.[o] 17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.[p] 18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. 19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.[q] 20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,[r] 21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:[s] 22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.][t]

<- JOB 9JOB 11 ->