17
1 Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:*Hæc locutus est. Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. Venit hora. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium. Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti. Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit. 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. 3 Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.†Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram. 4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:‡Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit. 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.§Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.**Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo. 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:††Cognoverunt. Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat. 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:‡‡Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit. 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.§§Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis. 11 Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.***Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.†††Cum essem. Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo. 13 Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15 Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16 De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.‡‡‡Sanctifica. Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris. 18 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum: 19 et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.§§§Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me. 20 Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:*Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit. 21 ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.†Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23 Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24 Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.‡Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna. 25 Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26 Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.§Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.
<- IOHANNEM 16IOHANNEM 18 ->
- a Hæc locutus est. Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. Venit hora. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium. Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti. Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.
- b Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.
- c Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.
- d Hominibus. Possunt hæc omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est hæc clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est præteritum pro futuro.
- e Tui erant. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo.
- f Cognoverunt. Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed prænuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat.
- g Ego pro eis rogo. Prima oratio fuit: Clarifica Filium, ut Filius clarificet te, et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit.
- h Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.
- i Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.
- j Cum essem. Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo.
- k Sanctifica. Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.
- l Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.
- m Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.
- n Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.
- o Quos dedisti. Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Volo. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Non sicut ego volo Matth. 26.. Videant. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita æterna.
- p Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.