Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
10
1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.*Amen, amen dico vobis. Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium. Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor. 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.Pastor est ovium. Christus proprie pastor est secundum officium pascendi oves, ut ipse post exponit, qui per se ostium intrat in ovile ovium. Sed quia alii comparticipes sunt ei pastoralis officii, quæ de eo proprie dicuntur, etiam eis suo modo congruunt. Ostium est quo intratur, Christus ergo pastor per se ostium, et quicunque sub eo pastor, per ipsum ostium intrat in corda ovium; quia si aliud, prædicat, non audiunt oves, si Christum, oves Christi hanc vocem agnoscunt. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.Huic ostiarius aperit. Ostiarius, id est Christus qui se aperit, vel Scriptura quæ ducit ad Christum, vel Spiritus sanctus qui docet omnem veritatem. Et oves, etc. AUG. Aliqui sunt veræ oves, quia novit Dominus, etc., usque ad hanc nullus proprius contemnit, nullus alienus audit. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. 6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.§Illi autem non cognoverunt. Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant. 7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.**Omnes, etc. Fur est qui per simoniam vel aliquo alio modo contra Christum intrat, et postquam intraverit malo exemplo occidit et sic aperte latro. Nec talis dicendus est mercenarius, ideo lupo veniente non resistit, sed pro mercede cedit. Si lupo violenter distrahente non resistit, mercedem hanc recipit, quod non distrahitur cum ovibus, sed postea male vivendo oves corrumpit, et jam in aliam partem relapsus fit fur vel latro, nomen mercenarii amittens. 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.††Si quis. Hic evidenter ostendit, non solum pastorem, sed et oves intrare per ostium. Et ingredietur. Intus bene cogitando, egredietur extra exemplo aliorum bene operando. Vel ingredietur in Ecclesiam, ut hic vivat per fidem. Unde post dicit: Ut vitam habeant. Et egredietur de ista vita, ut in æternum vivat. Unde post et abundantius habeat vitam et pascua inveniet ingrediens et egrediens. 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.‡‡Nisi ut furetur, etc. Furetur alienam rem sibi usurpando, mactet, a fide retrahendo, perdat in æternam damnationem. 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;§§Mercenarius autem, etc. Mercenarius est qui quærit quæ sua sunt, non quæ Christi, qui servit Deo non propter Deum, sed pro aliqua mercede; qui culpabilis est, et non est filius, sed tamen necessarius et tolerandus. Fur vero semper est cavendus. Præpositi vero qui filii sunt, sunt et pastores, et tamen unus est pastor, quia illi omnes sunt membra illius cujus sunt oves propriæ. Et lupus rapit. Lupus est vel violentus qui corporaliter vastat, vel diabolus qui spiritualiter dissipat, cui qui non animas ovium, sed sua quærit, non occurrit resistendo vel mala arguendo, quod est fugere, quia timor est fuga animi: fugit ne perdat quod diligit, unde reddens causam fugæ subdit: Quia mercenarius est, et non amat oves, sed sua: pastores autem non dicuntur fugere si cedunt persecutioni, et servant se ovium utilitati, quibus etiam corpore absentes, sunt spiritu præsentes. 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.***Ego sum pastor. Post culpam ficti, iterum formam veri pastoris opponit. Ego sum pastor bonus et animam pono pro ovibus. Quod non ipse unus fecit, nisi quod omnes sui et ipse unus sunt, quia ipse sine illis hoc potuit, illi non sine eo sine quo nihil possunt. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.†††Et ego. Filius per se agnoscit Patrem, nos per illum, sicut alibi, Deum nemo vidit unquam, nisi Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarraverit Matth. 11.. Item nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Matth. XI; Luc. 10.. Et animam meam pono. Hoc est probatio dilectionis ad Patrem, et ad oves. Sic et Petrus tertio confitens amorem, jubetur pascere oves, et pro eis mori. Pro ovibus. Pro ovibus domus Isræl quæ perierant, ad quas corporaliter missus, a quibus non sunt dissimiles illæ quæ sunt de gentibus, unde dicit: 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.‡‡‡Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur. 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.§§§Quia ego, etc. AUG. Verbum ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, etc., usque ad non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem Deitatis, scilicet. 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. 19 Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: Dæmonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21 Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? 22 Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.*Facta sunt autem encænia, etc. Cænon, id est novum. Inde encænia, id est initiare. Encænia festa dedicationis templi, quæ facta est a Juda Machabæo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judæos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit III Reg. 8.. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reædificatum templum, in vere dedicaverunt II Esdr. 6.. Judas Machabæus pro profanatione Antiochi in hieme I Machab. 4.. 23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.In porticu. Porticus quibus templum cingebatur, solent significari nomine templi. 24 Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.Circumdederunt ergo eum Judæi. Domino patienter inter opprobria veritatem prædicante excæcati non obsequuntur, sed tentant, Quousque animam nostram tollis? Calumniantur illum tollere animas qui salvat, quem purum hominem putabant, sed præ omnibus regnaturum. Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderant, sed parant calumniam, ut si dixerit se regem, contra Augustum facientem potestati tradant. Sed Dominus sic temperat responsum, ut nec illis sit locus calumniæ, et fidelibus propter quos hæc referuntur manifeste appareat quod ipse sit Christus, non homo tantum, ut illi putant, sed Filius Dei. 25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.§Et nemo potest rapere de manu Patris mei. Quia ex hoc quod sum ex Patre, major sum ad protegendum, quam illi ad impugnandum. 30 Ego et Pater unum sumus.**Ego et Pater unum sumus. His verbis non solum Judæorum solvit quæstionem, qui ut tentarent accesserunt, sed etiam futurorum hæreticorum damnat insaniam. 31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.††Sustulerunt ergo lapides. Hoc jam non ferunt qui cætera tulerunt, sed duri ad lapides currunt. Sed quia Jesus non patitur nisi quod vult, adhuc loquitur. 32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? 33 Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.‡‡Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc. 34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?§§Quia ego. Tribus modis dicitur Deus, natura, adoptione, ut Ego dixi: Dii falso, ut dæmones et idola. 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:***Si illos dixit deos. Si per sermonem Dei participando fiunt homines dii, quomodo ille qui per naturam est Filius quo participant, non est Deus? 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.†††Operibus credite. Fidem adhibete operibus, ut merito fidei amplius cognoscendo opera, veniatis ad fidem deitatis. 39 Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.‡‡‡Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase. 40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic; 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.§§§Et multi venerunt. Isti apprehendunt permanentem, non quomodo iniqui apprehendere volebant discedentem. Quia Joannes, etc. Nullum in Hierusalem fecit ut iste, et quidquid dicebat testimonium huic perhibebat, quasi per lucernam veniamus ad diem. 42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

<- IOHANNEM 9IOHANNEM 11 ->