Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.[a] 2 Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. 3 Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.[b] 4 Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.[c] 5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.[d] 6 Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum.[e] 7 Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.[f] 8 Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.[g] 9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? 10 Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.[h] 11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. 12 Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.[i] 13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis. 14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.[j] 15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.[k] 16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes. 17 Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.[l] 18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.[m] 19 Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.[n] 20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: 21 Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.[o] 22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. 23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt. 24 Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis. 25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:[p] 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. 27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.[q] 28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.[r] 29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? 30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra: 31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

<- JEREMIÆ 4JEREMIÆ 6 ->