10
1 Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. 2 Vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ,*Abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, etc. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis, pœnitentiæ gerit affectum: sed tamen spe remissionis et futuri præmii exhilarat animum. 3 et lavit corpus suum, et unxit se myro optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ, induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola, et lilia, et inaures, et annulos, et omnibus ornamentis suis ornavit se. 4 Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.†Ut incomparabili decore. Quia justum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore, unde: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44.. 5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.‡Et panes et caseum. Hæc omnia Abra pro dispensatione dominæ suæ observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitæ suæ tenere, non subito fiat rector alienæ. Dixeruntque, etc. Sub dominatione sæcularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Ælius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiæ epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare. 6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis. 7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus. 8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes: Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum. 9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat. 10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. 11 Factum est autem cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut quo vadis? 12 Quæ respondit: Filia sum Hebræorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. 13 Hac de causa cogitavi mecum, dicens: Vadam ad faciem principis Holofernis, ut indicem illi secreta illorum, et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos, ita ut non cadat vir unus de exercitu ejus. 14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis. 15 Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. 16 Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. 17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes. 18 Dixeruntque ad eum satellites ejus: Quis contemnat populum Hebræorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus? 19 Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, et auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis intextum, 20 et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, prosternens se super terram. Et elevaverunt eam servi Holofernis, jubente domino suo.
<- IUDITH 9IUDITH 11 ->
- a Abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, etc. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis, pœnitentiæ gerit affectum: sed tamen spe remissionis et futuri præmii exhilarat animum.
- b Ut incomparabili decore. Quia justum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore, unde: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..
- c Et panes et caseum. Hæc omnia Abra pro dispensatione dominæ suæ observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitæ suæ tenere, non subito fiat rector alienæ. Dixeruntque, etc. Sub dominatione sæcularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Ælius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiæ epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare.