Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

INCIPIT LIBER IUDITH

1 Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis,*Præfatio RAB. expos. in lib. Judith, tom. 3. Quæritur quo tempore quibusve regibus historia Judith fuerit, etc., usque ad nisi forte dicatur quod Cambyses qui gentes finitimas impugnasse, et Ægyptum superasse dicitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum unum esset, aliquem regem nomine Arphaxat in Media repugnantem vicerit, atque suo imperio subju averit. Arphaxat. RAB., ubi supra.Mystice, per Arphaxat superbi exprimuntur, quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli cadit: ipse est enim rex super omnes filios superbiæ: Quam appellavit. Quæ Mediæ provinciæ metropolis est, quam Deiocus Medorum rex condidit, sed Arphaxat mirabiliter amplificavit, sicut Daniel propheta, secundum Josephum sub Dario rege in eadem civitate Mediæ mausolæum valde præclarum constructum mira arte posuit, quod quacunque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui hæc cura committetur sacerdos Judæus est. In gloria. Hi in curribus et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. 2 ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta: turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. 3 Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium: 4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. 5 Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum 6 in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.In campo magno. RAB., ubi supra. Nominibus locorum, etc., usque ad et demum victorias ad Chaldæos vel Assyrios concesserint. Tunc exaltatum est. Cum diabolus perditorum multitudinem suæ voluntati subjicit, elevatur cor ejus, propriæ illud assignans virtuti, non divinæ permissioni: et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem, quo se videt quibusdam prævalere per pravam suggestionem, unde sequitur. Et misit ad omnes. RAB., ibid. Diabolus per diversas provincias legatos mittit, etc., usque ad unde: Omnes uno animo contradixerunt, etc. 7 Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est: et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, 8 et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, 9 et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. 10 Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: 11 qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. 12 Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.Tunc indignatus Nabuchodonosor. Diabolus propria superbia excæcatus, arrogat sibi imperium totius orbis, contendens ut abstractos a cultu pietatis, consortes suæ faciat impietatis: qui de potentia regni exsultans, ait: Ascendam in cœlum, et ponam sedem meam in Aquilonem, et similis milis ero Altissimo. Et in Evangelio: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

IUDITH 2 ->