Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris?*Unde bella, etc. BED. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quæ inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit præferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit. 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.Propter quod. Propter hæc, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret. 3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.Adulteri, nescitis, etc. BED. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini. 5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?§An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet. 6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.**Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiæ non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiæ sæculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori pœna plectuntur, qui Deo subdi pœnitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt. 7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.††Detrahit legi, judicat legem. Quæ detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quæ injurias fratrum jubet oblivisci. 12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. 13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:‡‡Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo præcellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitæ, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suæ potestatis æstimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt. 14 qui ignoratis quid erit in crastino. 15 Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.§§Quæ est enim vita vestra? etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in præsenti: quam tamen in futuro mors æterna sequetur. 16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.

<- IACOBI 3IACOBI 5 ->