1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.*Nolite. Quasi dicat: Dominus non divites invitat ad fidem et pauperes despicit, sed pauperes elegit in hoc mundo, et eos fide donavit. Mundus pauperem abjicit, divitem colit; fides Christi econtra docet quia omnis gloria divitum tanquam flos feni, misericordia in pauperes floret in æternum. Domini gloriæ. Dominum gloriæ nominat, ut ejus jussis obediatur, qui sempiterna gloria remunerat id quod pro ejus amore pauperibus datur. 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum? 5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?†Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit. 6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?‡Nonne divites. Apertius ostendit quos divites superius dixerit, scilicet illos qui divitias Christo præferunt, et ipsi alieni a fide, eos qui credunt per potentiam opprimunt, et ad judicia potentiorum trahunt. Et est alia causa quare non sunt eligendi, quia mala inferunt fidelibus. 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?§Blasphemant. Hæc apostolorum temporibus plures gentilium et Judæorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur. 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:**Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1.. 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.††Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit. 11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.‡‡Sic loquimini. BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quæ spontaneos vocat ad pœnitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit pœnas impietatis. 13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.§§Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit. 14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?***Quid proderit, etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium. 15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit? 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.†††Sed dicet quis. Non solum propter prædictas rationes debetis ad bene operandum incitari, sed etiam propter hoc ne improperium ab aliis patiamini, quia aliquis assumpta fiducia de suis operibus ut ostendat solam fidem non valere, improperando dicet: Tu fidem, etc. 19 Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.‡‡‡Tu credis, etc. Probavit eos qui opera non habent veram fidem non habere; nunc cujusmodi fidem habeant, patefacit, ne illam talem fidem magnifaciant. Et dæmones credunt, et contremiscunt. BED. Scriptum est, etc., usque ad dæmonibus tardiores et proterviores sunt existimandi. 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?§§§Vis autem scire, o homo inanis? BED. Probato, quod fides sine operibus mortua est, etc., usque ad imitentur in tentatione et in operatione. 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?*Abraham pater noster, etc. ID. Quod Abraham per fidem sine operibus justificatus dicitur, etc., usque ad de utroque in exemplum proponitur. Offerens filium suum Isaac super altare? Magna tentatio, cum filium jubebatur occidere; magna fides, cum etiam de mortuo credebat se posse semen accipere; magnum opus, cum dilectissimum non dubitaret offerre. 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?†Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus, etc. Quia obtulit illum, in quo acceperat promissionem, apparet magna virtus fidei: quia, etsi eum offerret, credebat promissionem implendam, quia potentem credebat Deum etiam suscitare mortuum. Similiter et Raab meretrix. BED. Ne causarentur opera tanti patris se imitari non posse, etc., usque ad et annumerata in generationibus Salvatoris. 23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens? 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
<- IACOBI 1IACOBI 3 ->