Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt*Et factum est in diebus Achaz, etc. HIER. Quæ scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Achaz. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare æneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici II Par. 28.. Ascendit, secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi. 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. 3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis;Derelictus est. A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebræi. Jasub filius tuus. ID. Qui interpretatur reliquus comes et convertens, qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. In via. Ibi Rabsaces, postea ex præcepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit. 4 et dices ad eum: [Vide ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ;Duabus caudis. Duæ caudæ, etc., usque ad et ductus cum decem tribubus in montes Medorum et Persarum. 5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes: 6 Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.§Tabeel. ID. Tabeel bonus Deus, quasi dicat: Ibi ponamus idolum Dei nostri, vel ad litteram, Filium hominis sic vocat. 7 Hæc dicit Dominus Deus: Non stabit, et non erit istud; 8 sed caput Syriæ Damascus, et caput Damasci Rasin; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus;**Adhuc sexaginta, etc. Quasi diceret: Interim contenti erunt finibus suis, et Damasco tanquam metropoli Syriæ imperabit Rasim, et caput civitatum Ephraim Samaria erit, et in ea interim regnabit filius Romeliæ. Sexaginta quinque anni. A vicesimo sexto anno regni Oziæ, quando lepra percussus est, ex tunc Joathan filius ejus regnavit septem et viginti annis, patre adhuc vivente. Post mortem ejus annis sexdecim, post quem Achaz aliis sexdecim, postea regnante Ezechia sex annis. Ephraim, id est, decem tribus in captivitatem ductæ, cessarunt esse populus. 9 et caput Ephraim Samaria, et caput Samariæ filius Romeliæ. Si non credideritis, non permanebitis.] 10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.††Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur. 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit: [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? 14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.‡‡Ecce virgo concipiet. ID. Hebraice alma, Latine quoque alma dicitur sancta, etc., usque ad quod violenter esse exortum etiam stultis patet. Emmanuel. ID. Quidam Isaiam duos filios habuisse dicunt, etc., usque ad propter quam Verbum caro factum est. 15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.§§Reprobare malum. ID. Quasi diceret: In pannis infantiæ positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: Puer autem proficiebat ætate et sapientia, ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non præjudicat divinæ sapientiæ. 16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.***Derelinquetur, etc. ID. quasi diceret: Terra Syriæ et Samariæ ab invocatione nominis ejus vastabitur, et domus Juda a duobus regibus liberabitur. 17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. 18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur;†††Muscæ. ID. Id est Ægyptiis, populo imbelli et idololatria sordenti. Legimus ab Ægyptiis Josiam occisum et populum Isræl subjugatum, nec multo post tempore Nabuchodonosor cum innumerabili exercitu cepit Jerusalem, templum succendit, et habitatores Assyrios in Judæa posuit. 19 et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus. 20 In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.‡‡‡Novacula. ID. Rex Assyriorum qui in Jeremia columba Dei vocatur in eo tanquam in novacula acutissima et in his qui trans flumen, scilicet Assyriis, sunt, radet Dominus in Judæa caput et pilos pedum, scilicet omnem fortitudinem regum et principum, et subjectorum. 21 Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves, 22 et præ ubertate lactis comedet butyrum; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terræ.§§§Comedet butyrum. Delectabitur in passione Christi vel sua. Butyrum enim ex multis confectionibus efficitur. 23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt. 24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. 25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]*Et omnes montes qui in sarculo sarrientur. ID. Relictis campestribus metu hostium ad montana confugient, aspera montium manu propria excolentes, vitam miseram sustentabunt. Cætera erunt in pascua.

<- ISAIÆ 6ISAIÆ 8 ->