Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
56
1 [Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.*Hæc dicit Dominus. Custodite judicium. HIER. Terminato gentium vaticinio, quæ in adventu Christi de saliuncula et urtica in abietem myrtumque mutantur: loquitur ad auditores illius temporis, ut se parent ad adventum Salvatoris, qui est misericordia et justitia. Custodite judicium. ID. Non accipientes personam in judicio. Domini enim judicium est, qui judicat judicantes bona. 2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.Custodiens sabbatum. ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus Joan. 15.. 3 Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum.Et non dicat. ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus. ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis. 4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum,§Quia hæc dicit Dominus. ID. Duo proposuit, proselytos scilicet et eunuchos, etc., usque ad ne se putent subjacere maledictioni legis. 5 dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. 6 Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum;**Et filios advenæ: post eunuchos ad advenas transit et præmia promittit. In servos. Qualis Paulus qui de se ait: Paulus servus Christi Jesu, et Moyses famulus Dei. 7 adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ; holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.††Holocausta eorum. Mortificate membra vestra, quæ sunt super terram Colos. 3.. Et Exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem. Holocaustum totum offertur Deo, et incenditur. Victimæ pars sacerdotibus datur. Holocaustum Deo tribuit, qui mundum relinquit, ut semper vacet orationi. Victimam, qui Deo servit et quæ mundi sunt disponit juste. Super altari meo. Fidem super quam omnia offeruntur, sine qua impossibile est Deo placere. Unde: Justus autem in fide sua vivet. 8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.] 9 [Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.‡‡Omnes bestiæ. Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt. 10 Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.§§Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis. 11 Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. 12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.]***Venite sumamus. Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.

<- ISAIÆ 55ISAIÆ 57 ->