54
1 [Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus.*Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus. 2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. 3 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit.†Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis. 4 Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.‡Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu. 5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. 6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.§Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit. 7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. 8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus. 9 Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.**Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla. 10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. 11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: 12 et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; 13 universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis. 14 Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.††Recede procul. HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat. 15 Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.‡‡Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui. 16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.§§Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii. 17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Hæc est hæreditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]***Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.
<- ISAIÆ 53ISAIÆ 55 ->
- a Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.
- b Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis.
- c Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu.
- d Quia ut mulierem. ID. Qui sequuntur tropologiam et in locis difficillimis, etc., usque ad stolam osculumque porrigit.
- e Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
- f Recede procul. HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat.
- g Ecce accola. Hoc ad se invertunt Judæi, tanquam sint futuri proselyti ex gentibus tempore Christi sui.
- h Ecce ego. Non quod sim causa perditionis eorum, sed adversarius pugnans, victis perditionis, victoribus causa est præmii.
- i Hæc est hæreditas. Ne justus tribuatus deficiat, addit præmia.